CLEOMEDES Astypalaeensis

CLEOMEDES Astypalaeensis
CLEOMEDES Astypalaeensis
de quo portentosa quaedam memorantur. Hic robore ac magnitudine eximiâ, quum Ciccum Epidaurium pugil interfecisset, victoriae praemiô fraudatus, prae dolore in furorem incidit, atque Astypalaeam reversu, cum ibi multa temere ac violenter fecisser, postremo ludum puerorum ingressus, apprehensam manu columnam, quae rectum sustentabat, concutiens mediam fregisse, ac tectum deiecisse dicitur. Interfectis autem pueris, quum quaereretur ad supplicium, in sepulchrum magnum se coniecisse, et clausum intus iniectum operculum tantâ vi tenursse, ut ne a multis quidem simul adnitentibus, ullô modô evelli posset; Concisô igitur circa locô, neque vivum hominem, neque mortuum esse compertum fernnt. Qua de remissis Delphos legatis respondisse Pythium,
Ultimus heroum Cleomedes Astypalaeus.
Suid. et Plut. in Romulo, ubi hanc fabulam comparat credulitati Romavorum, de Rege hoc in caelum rapto. Addo, quod summa in veneratione illum civibus suis fuisse, auctor nobis est Pausanias in Eliac. et ex co Cyrillus, contra Iulian. l. 6.
Reges Spartani.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”